Latin
295.3.170 to 295.3.207
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 295.3.170-207
Unproofread scanNot analysed yet
Et ille: Ego sum Jesus Nazarenus quem tu persequeris Continuo mutatus exspectat imperium: pouit invidentiam, præparat obedientiam. DicUur et quid faciat. Et antequam Paulus baptizetur, loquitur Dominus Ananiæ: Vade ad illum vicum, ad illum hominem nomine Saulum, baptiza illum; quia vas electionis, mihi est. Vas aliquid portare debet, vas inane esse non debet. Vas implendum est: unde, nisi gratia? Ananias autem respondit Domino nostro Jesu Christo: <Domine, audivi quia homo iste multa mala fecit sanctis tuis. Et nunc litteras portat a principibus sacerdotum, ut ubicumque invenerit viæ hujus viros. vinctos adducat. Et Dominus ad illum: Ego illi ostendam quæ illum oporteat pati pro nomine meo (Act. IX). Trepidabat Ananias, audito nomine Sauli: trepidabat lamam lupi infirma ovis, etiam sub manu pastoris 1. CAPUT VII. -7. Paulus et Petrus pro Christo passi. Ecce ostendit illi Dominus quae illum oporteret pati pro nomine ejus. Post exercuit illum in labore. Ipse in vinculis, ipse in plagis, ipse in carceribus, ipse in naufragiis. Ipse illi procuravit passionem: ipse perduxit ad istum diem. Unus dies passionis duobus Apostolis. Sed et illi duo unum erant: quanquam diversis diebus paterentur, unum erant. Praecessit Petrus, secutus ea Paulus. Primo Saulus, postea Paulus: quia primo superbus, postea humilis. Saulus a Saule sancti David persecutore. Dejectus est persecutor, erectus est pradicalor. Mutavit nomen superbi ad humilitatem. Paulus enin. modicus est. Verba videte Charitatis vestræ: nonne quotidie dicimus, Post paululum videbo te, paulo post faciam hoc aut illud? Ergo quid est Paulus? Ipsum interroga. Ego sum, inquit, minimus Apostolorum (I Cor. xv, 9). CAPUT VIII. —8. Dies martyrum ideo celebrantur, ut eos imitari delectet. Celebramus diem festum, Apostolorum nobis sanguine consecratum. Amemus fidem, vitam, labores, passiones, confessiones, prædicationes. Proficimus enim amando;