Latin
295.3.208 to 295.3.218
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 295.3.208-218
Unproofread scanNot analysed yet
non ista propter carnalem lætitiam celebrando. Martyrcs enim a nobis quid quærunt? Minus habent, si adhuc laudes nominum quærunt. Si adhuc laudes hominum quærunt, nondum vicerunt 2. Si autem vicerunt, a nohis propter se nihil quærunt; sed propter nos ipsos qunerunt. Dirigatur ergo via nostra in conspectu Domini. Arcta erat, spinosa erat, dura erat: talibus tamque multis transeuntibus lenis facta est. Transiit ipse prior Dominus, transierunt Apostoli intrepidi, postea martyres, pucri, mulieres, puellæ. Sed quis in eisf Ille qui dixit, Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5).