Latin
295.3.36 to 295.3.65
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 295.3.36-65
Unproofread scanNot analysed yet
xvi, 19). Has cnim claves non homo unus, sed unitas accepit Ecclesiae. Hinc ergo Petri excellentia prædicatur, quia ipsius universitatis et unitatis Ecclesiæ figuram gessit, quando ei dictum est, Tibi trado, quod omnibus traditum cst. Nam ut noveritis Ecclesiam accepissc claves regni coelorum, audite in alio loco quid Dominus dicat omnibus Apostolis suis. Accipite Spiritum sanctum. Et continuo: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cujus tenueritis, tenebuntur (Joan. xx, 22, 23). Hoc ad claves pertinet, de quibus dictum est, Quæ solveritis in terra, soluta erunt et in calo; ct quæ ligaveritis in terra, ligata erunt et in cælo. Scd hoc Petro dixit. Ut scias quia Petrus universas Ecclesiæ personam tunc gerebat, audi quid ipsi dicatur, quid omnibus fidelibus sanctis: «Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum. Si non te audierit, adhibe tecum unum aut dnus: scriptum est enim, In ore duorum aut trium testium, stabit omne verbum. Si nec ipsos audierit, refer ad Ecclesiam: si nec ipsam audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus. Amen dico vobis, quia quae ligaveritis in terra, ligata erunt ct in coelo; et quæcumque solveritis in terra, soluta erunt et in caelo >(Matth. avii, 15-18). Columba ligat, columba solvit; aedificium supra petram ligat et solvit. CAPUT III. —Timeant ligati, timcant soluti. Qui soluti sunt, timeant ne ligentur *qui ligati sunt, orent ut solvantur. Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. v, 22): et præter hanc Ecclesiam nihil solvitur. Quatriduano mortuo dicitur, Lazure, prodi foras. Et prodiit de monu mento institis ligatus manibus et pedibus. Excitat Dominus, ut mortuus de monumento predeal; si cor tangit, ut peccati confessio foras excat. Sed parum adhuc ligatus est. Dominus ergo, postquam exiit Lazarus de monumento, ad discipulos suos, quibus dixerat, Quæcumque solveritis in terra, soluta erunt ei in cœlo: Solvite, inquit, eum, et sinite abire (Joan.