Latin
295.3.66 to 295.3.104
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 295.3.66-104
Unproofread scanNot analysed yet
xi, 43, 44). Per se excitavit, per discipulos solvit. Ecclesiæ fortitudo et infirmitas in Petro figurata. Proinde Ecclesiæ fortitudo in Petro maxime conmn n. data cst; quia euntem ad passionem secutus est Dominum: et infirmitas quædam notata; qnoniarn interrogatus ab ancilla, nogavit Dominum. Ecce ille amator subito negator. Invenit se, qui præsumpserat de se. Dixerat enim, sicut nostis: Domine, tecum ero usque ad mortem: et si opus fuerit ut moriar, animam meam pro te ponam. Et Dominus ad præsumptorem: Animam tuam pro me pones? Amen dico tibi, antequam gallus cantet, ter me negabis (Matth. XXVI, 33-35, et Joan. XIII, 37, 38). Factum est quod prædixerat medicus: fieri non potuit quod præsumpsit ægrotus. Sed quid? Continuo respexit eum Dominus. Sie scriptum est, sic loquitur Evangelium: Respexit eum Dominus, et exiit foras, et flevit amare (Luc. XXII, 61, 62). Exiit foras: hoc est, confiteri. Flevit amare, qui noverat amare. Dulcedo secuta est in amore, cujus amaritudo præcesserat in dolore. CAPUT IV. —4. Petro Ecclesiæ unitatem significanti oves a Christo commendatæ. Cur ter interrogatus Petrus de suo amore. Merito etiam post resurrectionem Dominus ipsi Petro oves suas commendavit p:; scendas. Non enim inter discipulos solus meruit pascere dominicas oves: sed quando Christus ad unum loquitur, unitas commendatur; et Petro primitus, quia in Apostolis Petrus est primus. Simon Joannis, inquit Dominus, amas me? Respondit illo, Amo. Et iterum interrogatus, iterum respondit. Et tertio interrogatus, et tanquam illi non credatur, contristatur. Sed quomodo ei non credebat, qui cor cjus videbat? Denique post illam tristitiam sic respondit: Domine tu scis omnia, tu scis quia amo te. Non enim qui omnia scis, hoc solum nescis. Noli tristis esse, Apostole; responde semel, responde iterum, responde tertio. Ter vincat in amore confessio, quia ter victa est in timore præsumptio.