Latin
297.2.102 to 297.2.130
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 297.2.102-130
Unproofread scanNot analysed yet
nee negabit debitum, sicut dixi, qui donavit indebitum. Quid est quod donavit indebitum? Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus. Quid crgo donavit indebitum? Ipsum audiamus confitentem, ct donatorem gratiæ de vita 1 Sua confessione laudantem. Prius, inquit, fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus. Debebatur tibi ergo ut esses apostolus? Quid debebatur blashemo et persecutori ct injurioso? Quid, nisi æterna damnatio? Et pre æterna damnatione quid accepit? Misericordiam consecutus sum, Quin ignorans feci in incredulitate (I Tim. I, 13). hæc est misericordia, quam Deus donavit indebitam. Audi aliud codcm ipso dicente alio ioco: Non sum, inquit, dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Video ergo, Apostole, quod non eras dignus. Undc hoe tibi, ut dignus esses? Quare ergo es quod dignas non es? Audi: Sed gratia Dei consecutus sum quod sum. Poena mea fut quod rui: gratia Dei sum quod sint. Gratia, inquit, Dei sum id qnod sum: et gratia ejus in me vacua non fuit; sed plus omnibus illis laboravi. Rependisti ergo gratiæ Dei? Accepisti, et reddidisti? Attende quid dixisti. Attendo, inquit. Non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. xv, 9, i0). Ergo huic laborioso Apestolu bonum ago- Mem certanti, cursum eonsummanti, fidem servanti, ncgabil justus Deus coronam debitam; cui gratiam donavit indebitam?