Latin
297.2.68 to 297.2.101
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 297.2.68-101
Unproofread scanNot analysed yet
Sic tamen vita ista ametur, ne in ejus amore peccetur. Ametur vita, sed eligatur vita. Interroga amatores vitæ, et dico: Quis est homo qui vult vitam i Etiam taciti omnes respondetis: Quis est homo qui non vult vitam? Addo quod Psalmus addidit Quis est homo qui vult vitam, et diligit vtdere dies honos? Respondetur: Quis enim homo est qni non vult vitam, et qui non diligat videre dies bonos? Si ergo,-is ad vitam venire, et dies bonos vidore, quia isia merces est, opus hujus mercedis altendc: Contine tinguam tuam a malo. Hoc in Psalmo sequitur; Quis est homo, qui vult vitam, et amat videre dics tonos? Adjungit: Contine linguam tuam a malo, ei labia tua ne loquantur dolum: declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXIII, 13-15). Modo dic, Volo. Interrogabam, Vis vitam? Respondebas, Volo. Interrogabam, Vis videre dics bones? Respondebas, Vo:o. Cohibe linguam tuam a malo. Modo dic, Volo. Declina a malo, et fac bonum. Pic, Volo. Si antem hoc vis; quicrc opus, et ad mercedem curris. CAPUT IV. —5. Corona Paulo redditur debita, quia præcessit gratia indebita. Attende apostolum Paulum, quoniam et ipsius hodie dies festus est. Concordem titam anibo duxerunt, socium sanguinern ambo fuderunt, cœlestem coronam ambo sumpserunt, diem hodieruum ambo consecraverunt Attende crgo apostolum Paulum, recole verba quæ paulo ante, cum ejus Epistola legeretur, audivimus. <Ego, inquit, jam immolor, et tempus meæ resolutionis instat. Bonum certamen certavi, cursum consummmavi, fidem servavi. De cætero, inquit, superest mihi corona justitix, quam reddet mihi Dominos in illa die justus judex i (II Tim. IV, 6-8). Non enim negabit debitum. qui donatit indebitum. Justus judex reddet coronam, reddet: habet enim cai reddat. Bonum certamen certavi, cursnm consummavi, fidem servavi: coronam bis meritis reddet;