Latin
298.3.33 to 298.3.71
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 298.3.33-71
Unproofread scanNot analysed yet
Non amatis Petrum et Paulum? Ego in vobis illis loquor qui hic non sunt. Nam vobis ago gratias, qnia vel vos venistis. Et potest animus cujusque christiani non amare Petrum et Paulum? Si adhuc frigidus est, legat et amet: si adhuc non amat, sagittam verbi in cor accipiat. De ipsis enim Apostolis dictum est, Sagittæ tuæ acutæ, potentissimæ'. Quibus sagittis factum est quod sequitur, Populi sub te cadent (Psa/. XLIV, 6) Bona sunt talia vulnera. Vulnus amoris salubre est. Sponsa ChrUti cantat in Cantico canlicorum, Vulnerata charitate ego sum (Cant. v. 8 ). Vulnus boc quando sanatur? Quando satiabitur In bonis desiderium nostrum. Vulnus dicitur, quamdiu dcsideramus, et nondum tenemus. Sic enim est amor, ut sit illic dolor. Cum pervenerimus tunc transit dolor, non deficit amor. Pauli gaudium passione suo imminente. Per angustias transitur ad locum latitudinis. Audistis verba in Epistola Pauli, quam scripsit ad discipulum suum beatum Timotheum: Ego enim jam immolor. Videbat imminentem passioncm: videbat, scd non timebat Qnarc non timebat? Quia jam dixcrat, Concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo (Philipp. r, 23). Ego enim, inquit, jam immolor. Ncino cum tanta exsultatione dicit sc esse pransurum, et magnas epulas habituruin, cum quanta exsultatione dicit se esse passurum. Ego enim jam immolor. Quid csl, immolor? Sacrificium cro. Sacrificium cnjus? Dci: quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Paal. ex v, 15). Ego, inquit, immolor. Securus sum: habco sursum sacerdotem, qui me offerat Deo. Ipsum habeo sacerdotem, qni pro me prior victima fuit. Jam immolor, eI tempus meæ resolutionis instat. Resolutionem dicit a corpoi c. CAPUT III. —Est cnim quoddam dulce vinculum corporis, et ligatus est homo, et solvi non vult. Ille tamen qui dicebat, Concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo, gratulabatur quod ista vincula cssent aliquando solvenda.