Latin
298.3.72 to 298.3.102
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 298.3.72-102
Unproofread scanNot analysed yet
Solvenda vincula carnalium membrorum, accipienda indumenta et ornamenta aeternarum virtutum. Securus ponebat carnem, coronam accepturus. Felix mutatio, sancta migratio. Quam beata mansio, fides eam videt, nondum oculus: quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9 ). Ubi sunt sancti isti, putamus? Ibi ubi bene est. Quid quxris amplius? Non nosti locum, sed cogita meritum. Ubicumque sunt, cum Deo sunt. Justorum animæ in manu Del sunt, et non tanget illos termentum (Sap. in, 1). Sed ad locum sine tormento per tormenta transierunt: ad locum latitudinis per angustias pervenerunt. Non ergo timeat laboriosam viam, qui talem desiderat patriam. Tempus, inquit, resolutionis meæ instat. Bonum certamen certavi, cursum consummati, fidem servavi: de cætero superest mihi corona justitiæ. Merito festinas, mcrito te immolandum esse lætaris: superest enim tibi corona justitiæ. Adhuc imminet amanitudo passionis, sed transit eam passun cogitatio, et quid ultra sit cogitat; non qua itur, sed quo itur. Et quia cum magno amorc cogitatur quo itur, cum magna fortitudine calcatur qua itur. CAPUT IVo -4. Corona non redderetur debita, nisi gratia prius data fuisset indebita. Cum autem dixisset, Superest mihi corona justitiæ; intulit, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV, 6- 8). Reddet justus, ante non reddidit. Nam si, o Paule, primo Saule, quando persequebaris sanctos Christi, quando servabas vestimenta lapidatorum Stephani, exerceret circa te Dominus justum judicium, ubi esscs? Tanto scelcri tuo q'tis locus in fundo gehennæ reperiretur? Sed tunc libi non reddidit, ut modo reddat. Verba enim tua de priorihus factis tuis legimus in Epistola loa, et per te novimus. Tu dixisti, Ego enim sum novissimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari apostulus.