Latin
299.8.35 to 299.8.61
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 299.8.35-61
Unproofread scanNot analysed yet
XVI, 4). Ergo quantum ad naturæ modum et vim consuetudinis recusatur mors: scd dum amatur quod erit post mortem, suscipitur quod nolumus, ut perveniatur quo volumus. Ecce unde venit, Feret quo tu non vis. Naturam expressit, non devotionem. Hanc nostræ infirmitatis naturam in se ipse Dominus transfiguravit, cum passurus ait Patri: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. xxvi, 59). Eqo enim jam immolor, paticntis verba sunt, non deliciantis. Mors ergo nostra de poena est, propinata nobis. A radicc hanc accepimus, diffusio ramorum generis humani. Adam primus hanc peccando mcruit. A muliere initium factum est peccati, sicut Scriptura loquitur, et per illam omnes morimur (Eccli. xxv, 53). Et, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ila in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12). Ergo in nostra natura et culpa et pœna. Deus naturam sine culpa fecit, et si sinc culpa persisteret, nee pœna utique sequebatur2. Inde venimus inde utrumque traximus, et hinc multa contraximus. In nostra igitur natura ct culpa ei poena: in Jesu carne et pœna sinc culpa, ut et culpa sanarctur et pœna. Alter te, inquit, cinget, et feret quo tu non vis. Poena est hæc: sed per pœnam tenditur ad coronam. Contemnebat pœnam Paulus: ergo attendens coronam, contcmuebat poenam, et dicebat, Jam immolor, debetur mihi corona justitiæ. Durum est qua transitur, sed magnum cst quo transitur. Et Petrus noverat quo tendebat: ideo ct ipse passionem pl. na devotione suscepit; sed toleravit, non amavit passionem. Toleravit passionetn, quod sequebatur amavit, et quoniam quo ibnt amavit, qua ibat toleravit.