Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 299
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 299.9
Unproofread scanNot analysed yet
Paulum quoque mori noluisse ostenditur. Diximus ambos noluisse ct ambos voluisse; ambos, si fieri posset, noluisse poenam, ambos tamen parilcr coronam adamasse. Sed ostendamus ct Paullum pœnam noluisse. Petro cnim testis factus est ipse Dominus: quia ct te transfiguravit in se, quando dixit, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Petro ergo attestatus cst Dominus: Paulus autem ipse sibi. Ait enim quodam ioco de mortali isto corpore, Ingemiscimus gratati: secundum illud Scripturas alio loco, Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Ergo ait, ingemiscimus gravati: sub sarcina scilicct corruptibilis corporis. Ingemiscimus gravati. Si ingemiscis, libenter pone sarcinam istam. Certe ingemiscere se dixit sub hoc onere, gravari sub sarcina hac corruptibilis corporis: vide utrum velit hoc onere spoliari, sub quo gravatur, sub quo ingemiscit. Non hoc scquitur: sed quid ait? In quo nolumus exspoliari. vocem naturæ, confessionem pœnæ! Grave corpus est, onerosum corpus est, corruptibile corpus est: gemitur sub illo, et non libenter deseritur, et non libenter dcponitur. Nolumus, inqnit, spoliari. Sic remansurus es gemens? Et si ingemiscis gravatus, quare spoliari non vis? Non, inquit. Vide quid sequitur: Nolumus spoliari, sed supervestiri. Sub terrena tunica gemo, ad cœlestem festino: illam velo accipere, istam nolo ponere. In quo nolumus spoliari, scd supervestiri. Ergo, Paulc, intelligam te, quid dicis? Fict injuria tanto illi caelesti vestimento, ut veniat libi super hos pannos mortalitatis cL corruptionis, ut hoc sit inferius, illud superius; hoc interius, illud exterius? Absit, inquit: non sic dico. Nolo spoliari, sed supervestiri. Non tamen ut sub incorruptione lateat corruptio, sed ut absorbeatur mortale a vita. Bene exclamasti, qui Scripturas nosti. Sed no aliquis ignarus Scripturarum verba mea putet subsecuta, Pauli sunt verha, omnia ista apostolica verba sunt: Ingemiscimus grat'ati, in quo nolumus spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. v, 4). Bene tenes, quod alibi dicis de resurrectione corporis loquens: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc inducte immortalitatem. Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem, tunc fiet sremo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Quod illo loco ait, ut absorbeatur mortale a vita; boc isto loco, Absorpta est mors in victoriam. Nusquam mors: non infra, non supra; non intra, non citra. Absorpta est cniin mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? dicetur morti in futura corporis resurrectione, et tali commutatione, ut absorbeatur mors in victoria. Cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, dicetur morti, Ubi est, mors, contentio tua? Ipsa contentio facit ut feraris quo non vis. Ubi est, mors, contentio tua? Chi eat, mora, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum (1 Cor. XV, 53 56).