Latin
Classis Iii. De Sanctis, De martyre Stephano (b), v
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 3-3
Unproofread scanNot analysed yet
Martyrii quædam lucta in tentationibus quotidianis. Certaverunt ergo, et viecrunt. Priores vicerunt: sed non pontem quo transiere praeciderunt, et nostrum accessum prohibuerunt. Patet cui placel: nee qualem illi passi sunt, optanda est persecutio; sed quotidiana est humanae vitac tentatio. Aliquando xgrotat fidelis, et ibi est tentator. Promittitur illi pro salute illicitum sacrificium, noxia et sacrilega ligatura, nefanda incantatio, magica consecratio promittitur, eique dicitur: Ille ct ille pejus te periclitati suat, ct. siccvaseruni; fac, si vis vivere; moneris, si noa feceris. Vide si non est, Morieris, si Christum non negaveris. Quod dicebat aperte martyri persecutor, hoc tibi ex obliquo dicit occultus tentator. Fae tibi ho: remedium, et vivcs: nonne hoc est, Sacrifica, et vives? Si non feceris, morieris: nonne boc est, Si non sacrificaveris, morieris? Invenisti parem pugnam, quære parem palmam. In lecto es, et in stadio es; jaces, et luctaris. Permane in fide; et dum fatigatus es, vincis. Habetis ergo, charissimi, non parvum solatium, orationum locum. Martyr Stephanus hic honoretur: sed in ejus honore coronator Stephani adoretur.