Latin
319.5.1 to 319.5.28
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 319.5.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Stephani ad Judæos oratio quam prudens. Stephanus tanquam servus miracula facit in Christi nomine. Donet mihi Dominus pauca dicere salubriter, qui donavit sancto Stephano tanta dicere fortiter. Sic cœpit ad suos persecutores loqui, quasi timeret eos: Vin fratres et patres, audite. Quid lenius? quid clementius? Conciliabat auditorem, ut commendaret Salvatorem. Blande coepit, ut diu audiretur. Et quia binc fuerat accusatus, qnod verba dixerat contra Deum et legem, ipsam legem illis exposuit, ut ejus legis esset prædicator, cujus accusabatur esse vastator. Hoc et audivimus et audistis: non sunt nostra multa necessaria, quia multa audistis. Hoc tantum exhortor ad Charitatem vestram aedificandam, ut sciatis sanctum Stephanum honorem Christi quæsisse, ut sciatis sanctum Martyrem testem Christi fuisse, ut sciatis eum tanta tunc miracula in nomine Christi fecisse. IIoc euim salubriter scitis, Stephanum sanctum fecisse miracula in nomine Christi, nullum autem miraculum fecisse Dominum Christum in nomine Stephani: ut discernatis servum a Domino, cultorem a Deo, adoratorem ab adorando. Quando enim discernitis, tunc vos amat. Non enim pro se ille sanguincm fudit, sed pro Christo fudit. CAPUT II. —2. Spiritum suum Christo commendat. Videte cui animam suam commendaverit. Ecce, inquit, video cælo, apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei. Vidit Christum confitens Christum, moriturus pro Christo, perrecturus ad Christum; et in extremis cum ictus crebrescerent lapidum, et dura vulnera a duris cordibus jactarentur, vidit se vicinum, non exitio, sed exitui; vidit animam suam jam exituram, et commendavit eam. Cui? Illi quem vidit, illi quem coluit, illi cui servivit, illi cujus nomen prædicavit, illi pro cujus Evangelio animam posuit, illi commendavit ipsam animam. Domine, inquit, Jesu, accipe spiritum meum. Fecisti me victorem, recipe in triumphum1. Accipe spiritum meum.