Latin
3.1 to 3.34
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 3.1-34
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Herodes in angustiis aut perjurii aut cruenti facinoris admittendi. Propter bunc locum, quem hodie audivimus, cum Evangelium rccitaretur, dico Charitati vestræ: videtis miserum istum Herodem, Joannem sanctum virum ct Dei Irominem dilexisse: sed quoniam temere juravit ebrius lætitia et delectatione saltantis daturum se promisit quidquid illa puclla, quæ saltando placuerat, poposcisset. At ubi poposcit rcin crudelem et nefariam, contristatus est quidem; videbat enim tantum scelus Geri: sed positus inter jurationem suam et puellæ pe. titionem, ubi videbat cruentum facinus, ibi rursus timebat reatum perjurii; ne Deum offenderet perjurando, Deum offendit sæviendo (Marc. VI, 17-28). Dicit mihi aliquis: Quid ergo debuit facere Herodes? Si dixero, Non debuit jurare: quis non videat hoc eum non facere debuisse? Sed uon consulor de homine, utrum jurare debeat; scd quid facere debcat qui jur:,. vit. Ipsa est magua deliberatio. Temere juravit: quis nesciat? Tamen Lapsus est. juravit1. Ecce puella pclivit caput sancti Joannis: quid faccre debuit Herodes? Demus illi consilium. Si dixerimus, Parce Joanni, nc facias seclus; perjurium suademus. Si dixerimus, Noli perjurarc; ad scelus implendum provocamns. Mala conditio. CAPUT II. —Antequam vcniatis ergo ad istum bicipitem laqueum, tollite de ore vestro temerarias jurationes: antequam veniatis ad istam consuetudineM. malam, moneo fratres mcos, monco filios ntcos: quid opus est, ut veniatis ad hunc articulum, ubi non possumus invenire consilium? i. Temeraria juratio non implenda admisso homicidio. Perjurium Davidis magnum peccatum, licet minus quam homicidium. Tamen Scripturis diligentius perscrutatis, occurrit mihi unum exemplum, ubi video pium hominem et sanctum in temerariam jurationem cecidisse, et maluisse non facere quod juraverat, quam jurationem suam fuso hominis sanguine implere. Commemoro ergo Charitatcm vestram. Quando Saul sanctum David persequebatur ingratus, ille cum suis ibat quocumque poterat, ne inveniretur a Saule et occideretur.