Latin
308.5.65 to 308.5.87
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 308.5.65-87
Unproofread scanNot analysed yet
quia forte non debet jurare nisi Deus. Tu enim quando juras, quid facis? Testem Deum adhibes. Tu illum, ipse se ipsum. Sed tu homo, quia in multis falleris, pierumque adhibes testem veritatem ad tuam falsitatem. Aliquando et nolens bomo perjurat, cain verum putat esse quod jurat. Non est qui. dein tantum peccatum, quantum ejus qui scit falsum esse, et tamen jurat. Quanto melior, et a peccato isto gravi omnino longe fit, qui audii Dominum Christum, et non jurat? CAPUT IV. —5. Consuetudo jurandi ab Augustino victa. Scio grave esse consuetudini vestre: sed et grave fuit consuetudini nostræ. Timendo Deum abstulimus jurationem de ore nostro. Ecce vobiscum vivimus: quis nos aliquando audivit jurantes? Numquid non consueveram quotidie jurare? At ubi legi, et timui, luctatus sum contra consuetudinem meam, in ipsa luctatione invocavi Dominum adjutorem. Præstitit mihi Dominus adjutorium non jurandi. Nihil milii facilius est, quam non jurare. Hoc ideo admonui Charitatem vestram, ne dicatis, Quis potest? 0 si Deus timeatur! o si perjuri expavescant! lingua frenatur, veritas tenetur, juratio tollitur (a).