Latin
3.57 to 3.93
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 3.57-93
Unproofread scanNot analysed yet
Sic natus est ut tu; inde natus est, unde et tu; ab eo renatus est, a quo et tu; eo pretio redemptus, quo et tu; tanti valet, quanti vales. Unum instrumentum nobis factum est. Evangelium instrumentum est, ubi omnes empti sumas1: ubi tu, ibi ille. Quia servi sumus, instrumentum est: quia filil sumus, testamentum est. Ipsum attende, conservum attende. CAPUT III. —4. Lucerna infirmis oculis accensa in sanctorum exemplis. Inimicorum dilectio donum Dei. Multum est ad te, quia infirmos oculos habes, intueri solem? lucernam vide. Suis enim discipulis dixit Dominus: Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Matth. v, i5). Domus, mundus est: candelabrum, Christi crux est: lucerna in candelabro lucens, Christus in cruce pendens. In ipso candelabro lucebat etiam ille, qui prius lapidantium vestimenta servabat, de Saulo Paulus, de lupo agnus, et parvus et magnus; raptor agnorum, et pastor agnorum: in ipso candelabro lucebat, quando dicebat, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Sie luceat, inquil, lumen vestrum coram hominibus (Matth. v, 46). Ecce lucet lamen Stephani, lucet lucerna ista: attendamus illam. Nemo dicat, Multum est ad me: homo crat, homo es Sed non accepit a se. Numquid accepit, et clausit tihi? Fons communis est: bibe unde bibit. Bencficio Dei accepit: abundat qui dedit; et tu pete, et accipe. CAPUT IV. —5. Objurgatio amantis nonnunquam acerba. Stephani amor erga suos interfectores. Dominus amare et acerbe arguit Judæos, sed amando: Væ vobis, Scribae et Pharisæi hypocritæ (Matth. XXIII, 13). Quando dicebat isia, quis non diceret quia oderat il- -los? Venit ad crucem, et ait: Pater, ignosce illis, qiua nesciunt quid faciunt.