Latin
301.2.1 to 301.2.28
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 301.2.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Jlater Machabæorum i. filiorum passione quam fortis. Magnum spectaculum positum est ante oculos fidei nostræ Aure audivimus, corde vidimus optantem matrem antc se finire istam vitam filios suos: longc contrariis votis consuetudini humanæ. Omnes enim homines lilios suos ex hac vita migrando præcedere volunt, non sequi: illa autem optavit posterior mori. Nun enim amitiebat filios, scd præmittebat: nec intuebatur quam vitam finirent, sed quam inchoarent. Desinebant enim vivere, ubi quandoque fuerant morituri; et iucipicbanl vivere, sine fine victuri. Parum est fuisse spectatricem, mirati sumus potius hortatricem Fecundior virtutibus, quam fetibus: videns certantes, in quibus omnibus ipsa certabat; ct in omnibus vincentibus ipsa vincebat. Una mulier, una mater, quomodo nobis ante oculos posuit unam matrem sanctam Ecclesiam, ubique exhortantem filius suos pro illius nomine mori, de quo eos concepit ct peperit? Sic sanguine martyrum im• pletus orbis præjactatis scminibus seges Ecclesiæ pullulavit. Undc hoc homini, nisi quia salus justorum a Domino, et protector eorum est in tempore tribulationis (Psal. XXXVI, 39)? Deus noh tantum tribus pueris, sed etiam Macha breis adfuit. Cur tres pueri ab ignibus liberantur, Ma-' chabæi consumuntur. Vidimus, novimus protectorem fuisse Dominum in tempore tribulationis trium virorum illorum, qui ambulabant inter ignes innoxios, ct Dominum sine ulla læsione laudabant. Ubi homo sæviebat, flamma parcebat. CAPUT II. —Vidimus, novimus quemadmodum salus eorum justorum a Domino fuit, ut in ignem mitterentur, et illum asperum regem, quem loquendo irritaverant, vivendo converterent. Credidit quippe in corum Dcum, et proposuit edictum, ut quicumque blasphemaret Deum Sidrach, Misach ct Abdenago, in interitum irct, et domus ejus in direptionem (Dan. III, 96). Quam dissimilis jussio primæ jussioni! Qualis prima jussio? I'creat qui statuam aurcam non adoravcrit. Qualis secunda? Pereat qui Deum verum blasphemaverit.