Latin
301.2.29 to 301.2.63
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 301.2.29-63
Unproofread scanNot analysed yet
Fideles homines non mutati, infidelem hominem mutaverunt. Illum in perfidia stare non permiserunt, quia ipsi in fide steterunt. Salus ergo illorum mauifestc a Domino fuit. Quando illi non ardebant ct laudabant, aderat Dominus. Quando isti indebant, confitebantur, tamen moriebantur, ubi erat Dominus? An forte illi justi erant, isti peccatores? Audivimus enim istos paulo ante, cum passio eorum legcrelur. confiteri peccata sua, et dicere quoniam omnia illa irascente Domino sibi, sed et paterno merito paterentur (II Machab. VII). Quid illi? Legite, et videbitus cnam ipsos peccata propria confiteri, et dicere se merito perpeti. iÆqualiterjusti, confessores æqualiter peccatorum; et idco justi, quia confessores æqualiter peccatorum. Ideo irreprehensibiles, quia non mendaces. Si enim dixerimus, ait Joannes, qnia peccatum non habemus; nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Si autem peccata nostra confessi fuerimus; fidelis eat et justus, qui dimittat nobis peccata, et emundet nos ab omni iniquitate (I Joan. I, 8 et 9). Ad justos ergo pertinet confessio peccatorum: ad superbos pertinet defensio meriturum. Pariter ergo justl peccata confitentes, pariter Deo gloriam dantes, pariter pro ejus legibus mori parati. CAPUT III. —Quare illi ab ignibus liberantur, isti ab ignibus consumuntur? Ergo illis Deus aderat, hos deseruerat? Absit! imo utrisque adfuit; illis in aperto, istis in occulto. illos visibiliter liberabat: istos invisihililer coronabat. Uti quidcm de morte liberati sunt; sed in hujus vitæ tentatione manserunt: ab igne libei-ati, ad pericula reservati; uno tyranno victo, adhuc rtaturi cum diabolo. Fratres mei, sicut christiani intelligite. Machabæi melius et tutius liberati sunt. Ab illis tribus viris, cæteris remanentibus, illa una tentatio superata est: ab istis ista vita finita, quæ tota tentatio est. Deinde divino judicio, occulto procul dulito, sed tamenjusto, Nabuchodonosor meruit converti, Antiochus meruit obdurari.