Latin
302.6.113 to 302.6.147
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 302.6.113-147
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ergo, ait aliquis, sanctus Laurentius malum fecerat, ut a potestate occiderctur? Quomodo in illo impletum est, Bonum fac, et habebis laudem ex illa, quando propter bonum1 tantos cruciatus meruit ex illa? Si uon haberet laudem ex illa, hodie non honorarctur, non a nobis prædicaretur, non tanto pracottio laudaretur. Hahet crgo laudem ex illa, etiam nolente illa. Non eniin ait Apostolus, Bonum fac, et laudabit te potestas ipsa. Bonum cui. . . fccerunt Apostoli omnes et martyres; et non eos laudaverunt, sed interfecerunt potius potestates. Ergo si dicerct, Bonum fac, et laudabit te potestas, deciperet te. Modo autem temperavit verba, circumpexit, appendit, moderatus est, circumcidit. Discite quod audistis: Bonum fac, et hababis laudem ex illa; etiam ipsa laudante, si bona est. Si autem iniqua eat, mortuus pra fide, pro justitia, pro veritate, habebis laudem ex illa; etiam saeviente illa. Ex illa enirn habebis, non ipsa laudante, sed ipsa tibi laudis occasionem præbente. Ergo bonum fac, et habebis, et securus cris. CAPUT XIV. -13. Malos interficere non cuilibet licet. Sed malus ille tanta fecit, tanto; oppressit, tantos ad mendicitatem egestatemque perduxit. Habet judices suos, hahet potestates suas. Ordinata est respublica. Quæ enim sunt, a Deo ordinatae sunt (Rom. XIII, 1-4). Tu quare sævis? Quam potestatem accepisti, nisi quia non sunt ista puhlica supplicia, sed aperta latrocinia? Quid enim? Considerate in ipsis ordinibus potestatum, destinatum supplicio et damnatum, cui gladius imminet, non licere feriri, nisi ab illo qui ad hoc militat. Militat quæstionarius: ab iMp percutitur damnatus. Si damnatum, jam supplicio destinatum, perentiat exceptor, nonne et damnatum occidit, et tanquam homicida damnatur? Certe quem occidit, jam damnatus erat, jam supplicio destina. tus; sed inordinate ferire, homicidium est. Si homicidium est, inordinate ferire damnatum;