Latin
302.6.73 to 302.6.112
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 302.6.73-112
Unproofread scanNot analysed yet
VI, 45). Si aliquid potes, si tu jam non es malus, opta malo ut sit bonus. Quid sævis in malos? Quia mali sunt, inquis. Addis te illis, sæviendo in illos. Consilium do: displicet tibi malus, non sint duo. Reprehendis, et adjungeris? augesejus numerum, quem condemnas? De malo vis vincere malum? de malitia vincere malitiam? Erunt duae malitiæ, ambæ vincendæ. Nou audis consilium Domini tui per Apostolum: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII, 21)? Forte ille pejor est: cum et tu sis malus, duo tamen mali 1. Ego vellem ut vel unus esset bonus. Postremo saevit usque ad mortem. Quid ct post mortem, ubi ad illum malum jam non pervenit poena, et alterius mali lota exercetur malitia? Hoc insanire est, non vindicare (a). CAPUT XII. -11. Prohibere suos quisque subdilos debet, ne malis noceant. Quid vobis dicam, fratres mei? quid vobis dicam,Non vobis placeant tales? Itane vcro de vobis sensurussum, quia placent vobis tales? Absita nobis ut sentiamus ista de vobis. Sed parum est ut tales displiceant vobis, parum est: est aliquid quod de vobis exigendum est. Ne quis dicat, Deus novit quia nolui fieri. Ecce duas res dixisti: et non feci, el nolui fieri. Adhuc parum est. Parum est prorsus si noluisti, si non etiam prohibuisti. Habent mali judices suos, habent potestates suas: de quibus Apostolus ait, Non enim sinecausa gladium portat. Vindex est enim in iram, sed ei qui male agit. In iram vindex ei qui male agit. Quod si malum, inquit, feceris, time. Non enim sine causa gladiwn portat. Vis autem non timere potestatem? Bonum fuc, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII). CAPUT XIII. —i2. Qui bonum facit, quomodo ex potestate laudem meretur.