Latin
302.6.38 to 302.6.72
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 302.6.38-72
Unproofread scanNot analysed yet
Habent quod amaverunt, uberius habebunt in resurrectione mortuorum. IIoc ergo iter nohis magnis suis passionibus constraverunL CAPUT IX. —8. Laurentius opes Ecclesiae quærenti eas persecutori quales profert. Sanctus Laurentius archidiaconus fuit. Opes Ecclesix ab illo a persecutore quærebantur, sicut traditur; unde tam multa passus est, quai horrent audiri. Impositus craticulæ, omnibus. membris adustus est, poenis atrocissimis flammarum exeruciatus est: Vincens tamen omnes corporis mo- Icstias magno rubore charitatis, adjuvantc illo qui talem fecerat. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quce præparavit Deus, ut in illis ambulemus (Ephes. II. 10). lit autem accenderet in iram persecutorem hoc fecit, LOU illum volens irasci, sed suam fidem cupiens posteris commendare, et qnam sccurus moreretur ostendere: «Per- «gnt, i inquit, <mecum vehicula, in quibas apportem <opes Ecclesiæ. »Missa sunt vehicula, oneravit ea pauperibus, et, red'cre jussit, dicens: «Uae sunt opes Ec« clesiæ, i Et veruin est, fratres: magnæ opes sunt Christianorum, necessitates egentium; si intelligamus ubi debeamus servare quod habemus. Ante nos sunt egentes: ibi si servaverimus, non perdemus. Non timemus ne aliquis tollat: ille enim qui dedit servat. Nee mcliorem possumus invenire custodem, nec fideliorem promissorem. CAPUT X. -9. Martyres imitandi. Hoc ergo cogitantes impigre martyres imitemur, si volumus nobis prodesse solemnitates, quas celebramus. Semper hæc admonuimus, fratres, nunquam cessavimus, nunquam tacuimus. Viia alterna diligenda est, præsens contemnenda est, bene vivendum est, bouum sperandum est. Mutandus cst, qui malus erat; mutatus instruendus est; instructus perseverare debet. Qui enim perteveraverit usque in finem, hic salvus erit (Malth. x, 22; et XXIV, i3). CAPUT Xl. -10. Saevire in malos non licet. Sed dicunt multi mali multa mala. Et quid velles tu? An a malis bona? Noli quærere uvam in spinis: prohibitus es, Ex abundantia cordis os loquitur (Luc.