Latin
306.6.55 to 306.6.78
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 306.6.55-78
Unproofread scanNot analysed yet
Invenimus, omnes consentiunt. Invonimus plane in cogitatione, nondum in possessione. Hæc cst possessio quam omnes quærunt: nemo est qui non qærat. Malus sit, bonus sit, ipsam quærit: sed bonus fidenter, malus impudenter. Quid quæris bonum, male? Nonne iiti respondet ipsa postulatio tun, quam sis improbus, cum quæris bonum malus? Nonne rem quæris alienam? Si crgo summum bonum qun ris, hoc cst vitam; bonus esto, ut ad bonum pervenias. Si vis venire ad vitam, serva mandata. Cum autem pervenerimus ad vitam, quid addam æternam? quid addam beatam? semel vitam, quia ipsa est vita, qu. c et æterna et beata: cum pervenerimus ad vitant, certum nobis crit in ea nos semper futuros. Nam si erimos ibi, ct utrum ibi semper futuri simus, incerti erimus; etiam ibi crit timor. Et si erit timor, cruciatus crit, non carnis, sed, quod pejus est, cordis. Ub: autem cruciatus, quæ beatitudo? Erit ergo nobis certum quia in illa vita semper erimus, et eam finire uon potcrimus: quia in illius regno erimus, de quo dictum cst, Et regni ejus non erit finis (Luc. i, 53). CAPUT IX. —Et gloriam sanctorum Dei, quorum mors est pretiosa in conspectu ejus, cnm Sapientia demonstraret, ait, sicut in fine lectionis audistis, Et regnabit eorum Dominus in perpetuum (Sap. III, 8). Erimus ergo in regno magno ct sempiterno; et ideo magno et sempiterno, quia justo.