Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 306
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 306.8
Unproofread scanNot analysed yet
A felicitate regni Dei procul suspiciones falsæ, qum hic sunt origo malorum. Nemo fallit ibi, ncmo faliitur: non est illic ut male suspiceris de fratre tuo. Pleraque enim mala generis humani non aliunde oriuntur, nisi de suspicionibus falsis. Credis de homine quod oderit te, qui forte amat te; et per pravam suspicionem fis inimicissimus amicissimo. Quid faciat, cui non credis, ct cor suum tibi demonstrare non valet? Loquitur tibi dicens, Amo te. Sed qnia posset tibi hoc dicere ct menticns (ea sunt enim verha mentientis, quæ vera dicentis), non credendo adhuc odisti. Idco securum te facere voluit ab eo peccato, qui tibi dixit, Diligite inimicos vestros (Matth. v, 44). Christiane, dilige et inimicos tuos, ne incautus oderis et amicos. Corda ergo nostra in Inc vita videre non possumus, donec veniat Dominus, ct illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). CAPUT X. —9. Vitæ, ut sit beata, adesse debet veritas et amicorum cognitio sine metu deceptionis. Ergo si quis nobis modo diceret, cui procul dubio crederemus, si Propheta diceret, si Deus quomodo vellet, et per quem vellet, diceret: Vivite securi, omnia vobis abundabunt, ncmo vestrum moriciur, nemo ægrotabit, nemo dolebit; abstuli mortem de genere humano, nolo quisquam moriatur, si diceret; quasi securi facti cxsultaremus, et nihil. amplius requirercmus. Sic nobis videtur omnino: Si hoc audiremus, continuo vellemus et hoc nobis addi, ut corda iNvicem videremus, nec invideremus; ut non humana suspiciene, sed divina veritate videremus: ne essem sollicitus de amico meo, de vicino meo, ne me odisset,, ne niihi maium vellet, et ipsa sollicitudine prius nolum facerem, quam paterer. Quæreremus hoc sine dubio, quæreremus certam vitam, et invice m cognitionem in cordium nostrorum. Jam enim intelligitis quam dicam vitam; ne sæpius commendando obtundam potius quam instruam. Ergo vitre vellemus ddi veritatem, ut corda nostra inviccin nosceremus, ne nostris suspicionihus falleremur: ut de ipsa viia perpetua, quod alt ca non caderemus certi cssemus. Adde vite veritatem, et invenis vitam beatam. Nemo enim vult falli, quomodo non vult mori. Da mihi bominem qui falli vclit. Qui fallere vclint, quam multi inveniuntur: qui falli velit, nemo. Compone tecum. *Non vis falli, noli fallere: quod pati non vis, noli facere. Vis venire ad vitam ubi non fallaris, age modo vitam uhi non fallas. Vis venire ad vitam, ubi non fallaris? quis nolit? Delectat merces; non dedigneris opus, cujus merces est. Age modo vitam, ubi non fallas; et venies ad vitam, ubi non fallaris. Veraci merccs reddetur veritas, et temporaliter bene viventi merccs reddetur æternitas.