Latin
308.5.30 to 308.5.64
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 308.5.30-64
Unproofread scanNot analysed yet
neque per terram, quia scabellum pedum ejus est; neque aliud quodcumque juramentum; ncque per caput tuum juraveris; qnia non potes facere capillum album aut nigrum. Sit autem in ore vestro, Est, est; Non, non. Si quid amp/ius est, a malo est (Matth. v, 33-37 ). Juratio a Deo adhibita. Invenimus autem in Scripturis sanctis D minum jurate, quando ci usque ad immolationem dilecti filii obedivit Abraham. Loculus esi ci angelus de cœlo dicens: Per memetipsum:xro, dicit Dominus, quia obaudisti vocem meam, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me, benedicens benedicum te,% et implebo semen tuum, sicut stellas cœli, et sicut arenam maris; et benedicentur in semine tuo omnes gentes (Cen. XXII, 16-18). Quod videtis totum orbem terrarum Christianos implere, exhibet verax juratio Dei. Itemque in Psalmis dc Domino Jcsu Christo prophetatum est. Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. cix, 4). Qui noverunt Scripturas, sciunt quid protulerit Melchisedech sacerdos Dci excelsi, quando benedixit Abraham (Gen. XIV, 18-20). Non oportet ut hoc memoremus, propter catechumenos. Fideles tamen agnoscunt, quemadmodum ante prophetatum sit, qnod modo videmus impleri. Et unde hoc? Quia juravit Dominus. Et juravit Dominus, et Men pœnitebit eum: non quomodo Herodem poenituit quia juraverat. CAPUT III. —4. Nobis tamen merito prohibita. Cum ergo Dominus juravcrit, quare Dominus Christus tuos jurare prohibuit? Dico quare. Non est peccatum, verum jurare. Sed quia grande peccatum est falsum jurare, longe est a peccato falsum jurandi qui omnino non jurat: propinqut falsæ jurationi, qui vel verum jurat. Dominus ergo, qui prohibuit jurare, supra ripam te noluit ambulare, ne pes tuus in angusto labatur, et cadas. Sed Dominus juravit, inquit. Securus jurat qui mentiri nescit. Non te moveat quia Dominus juravit;