Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 311
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 311.11
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XI. —ii. Res quarum est bonus et malus usus. Bona alia bonorum propria, alia bonis et malis communia. Non faciunt bonos mores, nisi boni arDores. Tollatur aurum de rebus humanis: imo adsit aurum, ut probet res humanas. Præcidatur lingua humana propter Dei blasphematores: et unde erunt Dci laudatores? Quid tibi fecit lingua? Sit qui bene 1 Editio Lov. : Si non possunt et non faciunt, quid reprehenduntur? llic et aliis infra locis castigatur ad veteres libros. cantet, et bonum est organum. Da mentem bonam ad linguam: bona dicuntur, discordes concordantur lugentes consolantur, luxuriosi corripiuntur, iracundi refrenantur; Deus laudatur, Christus commendatur, mens ad amorem inflammatur; sed divinum, non humanum; spiritualem, non carnalem. llaec bona facit lingua. Quare? Quia bona est mens quae utitur lingua. Da malum hominem ad linguam: erunt blasphema tores, litigatores, calumniatores, delatores. Omnia mala de lingua, quia malus est qui utitur lingua.