Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 311
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 311.12
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XII. Non tollanturres de rebus humanis: sint res, et adsit usus rerum bonarum. Alia enim sunt bona, quae non sunt nisi in bonis, et alia sunt bona quæ sunt communia bonis et malis. Bona qua non sunt nisi in bonis, pietas, fides, justitia, castitas. prudentia, mOdestia, charitas, et coetera hujusmodi. Bona quae sunt communia bonis et malis, pecunia, honor, hujus saeculi potestas, administratio, salus ipsa corporis. Et hæc bona sunt, sed bonos quærunt.