Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 311
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 311.6
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. -6. Canticum nostrum cui Moribus, tanquam saltatione, oportet consonare. Cum ergo modo hic ista Deo propitio non Rant, quia non celebramus dæmoniis ludos, ubi solent ista fieri in corum deleetationem qui coluntur, et immunditia sua solent suas depravare cultores, sed celebratur hic sanctas tt solemnitas martyrum; non hic saltatur, et uhi non saltatur, tamen de Evangelio legitur, Cantavimus vobis, et non saltastis. Reprehenduntur, increpantur, accusantur, qui non saltaverunt. Absit ut rcdeat adhuc illa petulantia: audite potius quid velit intelligi sapientia. Cantat, qui præcipit: saltat qui facit. Quid est saltare, nisi motu membrorum cantico consonare? Quod est canticum nostrum? Non proferam ego, non sit meum. Melius minister sum, quam actor 1. Dico canticum nostrum: Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Quisquis dilexerit mundum, non eat charitas Patris in illo: quia omma quæin mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio sæculi, quæ non eat ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in æternum, sicut et Deus manet in æternum (Joan. II, 15-17).