Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 311
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 311.7
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. —7. Saltatores spirituali cantico mutatione vitas consonantes. Quale canticum, fratres mei? Audistis cantantem, audiamus saltantes: facite vos congruentia morum, quod faciunt saltatores mota membrorum. Intus hoc agite: mores consonent. Cupiditas exstirpetur, charitas plantetur. De ista arbore quidquid exit, bonum est. Cupiditas nihil boni potest generare: charitas nihil mali. Et dicitur, et laudatur; et nemo mutatur1. Absitl non est verum quod dixi. Mutati sunt piscatores, mutati sunt postea etiam plurimi senatores: mutatus est Cyprianus, cujus hodie memoriam frequentamus. Ipse scribit, ipse testatur, cujus vitæ fuerit aliquando, qnam nefariae, quam impiae, quam improbandae ac detestandæ (Epist. i, ad Donatum). Audivit cantantem: exhibuit se, not corpore, sed mente saltantem. Aptavit se cantici bono, aptavit se cantico novo: aptavit, amavit, persc veravit, certavit, superavit.