Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 311
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 311.9
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IX. —9. Ex auro bonus multa bona præstat, malus multa mala. Uti autem, charissimi, qui potentes videntur in saeculo, quomodo laudantur quando minus faciuntquam possunt? Ipsum laudavit Scriptura, Qui potuit transgredi, et non est transgressus; qui post aurum non abiit (Eccli. xxxi, 8). Post te debet ire aurum, non tu post aurum. Nam bonuin est aurum. Non enim aliquid mali creavit Deus. Tu noli esse malus; et bonum est aurum. Ecce aurum pono inter bonum hominem et malum. Tollat malus; inopes opprimuntur, judices corrumpuntur, leges pervertuntur, res humanæ perturbantur. Quare hoc? Quia aurum tulit malus. Tollat bonus; pauperes pascuntur, nudi vestiuntur, oppressi liberantur, captivi redimuntur. Quanta bona de auro quod habet bonus? quanta mala de auro quod habet malus? Utquid ergo dicitis aliquando stomachati: 0 si non esset ipsum aurum! Tu noli amare aurum. Si malus es, is post aurum: si bonus es, it post te. Quid est, it post te? Tu ducis, non duceris: quia possides, non possideris.