Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 311
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 311.8
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VIII. —8. Tempora mala non faciunt uis homines mali. Et dicitis: Molesta tempora, gravi tempora, misera tompora sunt. Vivite bene, et mu talis tempora vivendo bene: tempora mutatis, et non habetis unde murmuretis. Quid sunt enim tempora fratres mei? Spatia et volumina sæculorum. Ortuest sol, peractis horis duodecim ex alia mundi paM Occidit; alia die mane ortus iterum occidit; numera quoties: ipsa sunt tempora. Quem laesit solis ortus? quem læsit occasus solis? Ergo neminem læsit tempus. Qui læduntur, homines sunt; a quibus laeduntur, homines sunt. O magnus dolor! homines læduntur, homines spoliantur, homines opprimuntur. A quibus? non a leonibus, non a colubris, non a scorpionibus; sed ab hominibus. Delent qui læduntur. Si possint, non faciunt ipsi quod reprehendunt? Tunc Invenimus hominem qui murmurabat, quando potuerit facere unde murmurabat. Laudo, laudo, si non fecerit quod accusabat.