Latin
318.2.105 to 318.2.122
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 318.2.105-122
Unproofread scanNot analysed yet
Judicatus injuste, judicaturus juste. Differens potentiam, cum vult ostendere patientiam. Venturus est ergo, et quoniodo se promisit esse venturum cum Angelis suis, sic veniet et apparebit iii claritate omnibus etiam resurgentibus. CAPUT VI. —Unusquisque enim resurrecturus est cum causa sua. Qualis enim modo cum moritur, rec! pitur in carcerem, talis procedit ad judicem. Modo opus est ut componat causam suam, indusus non potest. Qui ergo bonas habent causas, recipiuntur in requiem: qui autAm malas habent causas, recipiuntur in poenas. Sed majores poenas passuri suni, cum resurrexerint: in quarum comparatione tales sunt istae quas patiuntur qui mortui sunt homines mali, qualia sunt somnia hominum qui torquentur in somnis. Animæ namque corum patiuntur, earo non patitur. Major autem cruciatus est, si vigilans torqueatur. CAPUT VII. —Ergo cnm resurrexerint omnes, et apparucrint ante judicem justum, sicut ipse prædixit, separabit eos sicut pastor scparat oves ab hædis: hædos ponet ad sinistram, oves autem ad dexteram. Et dicet his qui ad dexteram sunt: Venie, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis pariatum est ab origine mundi. Ad istam vocem gaudent dexteri, gaudent justi. Illis autem qui sunt a sinistra dicturus est: I te in ignem æternum cum diabolo et angelis ejus (Matth. xxv, Si, 33, 34, 41). Ab hoc auditu malo justus non timebit.