Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 318
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 318.6
Unproofread scanNot analysed yet
Martyrum beatitudo et gloria post resurrectionem major Nondum ergo receptis fructibus suis, beati sunt modo sancti martyres, quoniam cum Christo sunt animae eornm. Quid autem paretur illis in resurrectione, quis potest verbis explicare? Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in eor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Si tanta bona quæ accepturi sunt fideles boni, nemo explicat verbis; non sine causa talia illis pramia prae parantur, qui usque ad sanguinem pro veritate certaverunt. Non eos mundus illexit, non eos terror fregit, non tormenta vicerunt, non blanditiæ deccperunt. Corpora ipsa sua habebunt magn:. ornamenta, in quibus passi sunt magna tormenta.