Latin
319.5.29 to 319.5.72
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 319.5.29-72
Unproofread scanNot analysed yet
Illi persequuntur, ta suscipc: illi ejiciunt, tu intromitte. Dic spiritui meo, Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). Hoc est enim, Accipe spiritum meum. Quonam receptus ejus spiritus a Christo. Sed spiritum illius quo accepit Jesus? in quam mansioncm? in quod cœlum cœli? Quis comprehendit? quis explicat. CAPUT III. —Vis audire compendium (a)? Audi ipsum Chrislum: Pater, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII, 24). Esse ubi est Christus, quæ potest comprehendere cogitatio? cujus ad hoc explicandum sufficit sermo? Fidei commendetur, a lingua non exspectetur. Audistis, cum Evangelium legeretur, Ubi ego sum, illic et minister meus (I d. XII, 26). Græcum codicem legite, et diaconum invenietis. Quod enim interpretatus est latinus, Minister; graccus babet, Diaconus; quia vere diaconus graece, minister est latine: quomodo martyr græce, testis latine; apostolus græce, missus latine. Sed jam consuevimus nominibus græcis uti pro latinis. Nam multi codices Evangeliorum sic habent, Ubi sum ego, illic et diaconus meus. Hoc putate dictum, quia hoc est dictum, Ubi sum ego, illic et diaconus meus. Ergo bene diaconus ipsius, Domine Jesu, accipe spiritum meum. Tu promisisti Evangelium legi, Evangelium prædicavi, Ubi sum ego, illicet diaconus meus. Exstiti tibi diaconus tuus, ministravi tibi sanguinem meum, posui pro tc animam meam; redde mihi promissionem tuam. CAPUT IV. —4. Pro lapidatoribus suis cur genu fixo orat. Et pro Judxis, pro lapidatoribus suis, pro cruentis cordibus, pro crudelibus animis quomodo oravit? Genu fixit. Tanta humilitas Stephani, magnus reatus est itlius populi. Pro se stans rogavit, pro illis genu fixit. Illos sibi præposuit? Absit: non est credendum. Diligcbat inimicos: sed de proximo dictum est, Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Matth. XVII, 39). Quare ergo genu fixit? Quia sciebat se pro sceieratis orare;