Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 321
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 321
Unproofread scanNot analysed yet
Diximus quidem hesterno die, sicut meminit Charitas vestra: Hujus libellus, aspectus est. Tamen quia nonnulla nobis indicavit, quæ nosse debctis, ad majorem admiralionem et Domini nosiri gloriam, de suorum sanctorum memoriis, de quibus dictum est, Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. (Psal. cxv, 45); etiam libellum dare decet, qui habet omnia quæ ex ejus ore cognovimus. Sed si Dominus voluerit, hodie parabitur, et vobis die crastino recitabitur.