Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 322
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 322.1
Unproofread scanNot analysed yet
Hesterno die libellum promisimus Charitati vestræ, ubi de illo sanato audire etiam possitis, quae videre non potuistis. Si ergo placet Charitati vestræ, imo quia placere debet quod et mihi placet, ambo fratres. lent in conspectu vestro: ut qui illum non viderant, in isto videant quid ille patiebatur. Stent ergo ambo, unus cui donata est gratia, et alter cui petenda est misericordia.