Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 330
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 330.1
Unproofread scanNot analysed yet
Sermonis. exordium. Beatorum solemnitas marlyrum, et exspectatio Sanctitatis vestræ de nobis sermonem flagitat. Intelligimus enim nos quod huic diei congruit disputare debere. Hoc vultis, hoc volumus: hoc faciat in cujus manu sunt et nos et sermoncs nostri; donet facultatem, qui tribuit voluntatem (c). tu hoc enim martyres flagraverunt: invisibilium enim amore succensi visibilia contempseruat. Quid amavit in se, qui contempsit ct se, ne perderet sc? Templa enim Dei erant, ct Deum verum in 6C habitare sentiebant; idco falsos deos non colebant. Audierant, sitienter hauserant, medullisque intimis cordis tradiderant, sibique quodam modo invisceraverant quod Dominus dixit, Si quis vult venire post me? neget semetipsum. Neget, inquit, semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24). Hinc aliquid volo dicere, et terret me vestra intentio, jubet oratio.