Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 330
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 330.2
Unproofread scanNot analysed yet
Negare se quomodo debeat Christi discipulus. Quid est, rogo vos, Si quis vult post me venire, neget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me? Intelligimus quid est, Tollat crucem suam; sustincat tribulationem suam: tollat cnim cst ferat, sufferat. Patienter, inquit, accipiat omnia quae patitur propter me. Et sequatur me. Quo? Quo cum novimus isse post rcsurrectionem. Ascendit enim in coelum, et scdet ad dexteram Patris. Ibi nos etiam collocavit luterim præcedat spes, ut sequatur res. Quomodo debeat præcedere spes, novcrunt qui audiunt, Sursum cor. Restat autem quærere, quantum adjuvat Dominus, et discutere, et illo aperiente intrare, et illo donante invenire, ct vobis quod invenire potuerimus depromere, quid sit quod ait, Neget se. Quomodo negat se qui amat se? Ita v cro rationis est, sed humanæ: homo mihi dicit, Quomodo negat se qui amat se? Sed dicit Deus homini, Neget se, si aaial. se. Amando enim se, perdit se: negando se, invenit sc. Qui amat, inquit, animam suam, perdet cum (Joan. XH, 25). Jussit qui novit quid jubeat, quia sdt consulere qui nevit instruere, ei novit reparare qui. dignatus est creare. Qui amat, perdat. Luctuosa res est perdere quod amas. Sed interdum et agriro' i perdit quod seminat. Profert, spargit, abjicit, obruit. Quid miraris? Iste contemptor et perditor avarus est messor. Quid factum sit, hiems et astas probavit; ostendit libi gaudium metentis censilium seminantis. Ergo qui amat animam suam, perdet eam. Qui fructum in c i quærit, seminet eam. Hoc est ergo neget se, ne perverse eam amando perdat sc.