Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 332
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 332.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum diligere invicem præcipimur. Accessit adhuc Doṁιnus, et decuit adhuc: tanquam diceremus cit Et quomodo nos dilexisti, ut sciamus et nos quemadmodum nos diligere debeamus? Audite: Majorem hac charitatem Memo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Joan. XV, 12, 13). Sic diligite invicem, ut unusquisque aniinam suam ponat pro cæteris. Hoc enim martyres fecerunt, quod et ipse Joannes evangelista in Epistola sua dicit: Sicut Christus animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animasnostras pro fratribus ponere (I Joan. III, 16). Acceditis ad mensam polentis: nostis fideles ad quam mensam acceditis: rccolite Scripturam dicentem, Cum accedis ad mensam potentis, scito quoniam oportet te talia praeparare (Prov. XXIII, i, 2). Ad quam mensam potentis accedis? Qui tibi exhibet se ipsum, non mensam coquorum arte corrUam: exhibet tibi Christus suam inensam, scilicet semetipsum. Accede ad hanc mensam, et saturare. Esto pauper, et saturabcris. Edent pauperes, et saturabuntur. (Psal. xxi, 27). Scito quoniam talia te oportet præparare. Ut intelligas, Joannem expositorem attende. Forte en in nesciebas quid sit, Cum accedis ad mensam potentis, scito quoniam talia te oportet preparare. Audi exp sitorem: Sicut Christus animem suam pro nubis posuit, sic et nos debemustalia præparare. Quid est, talia præparare? Animas pro fratribus ponere.