Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 332
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 332.1
Unproofread scanNot analysed yet
Martyres uude amici Christi. Diligere iuvicem jubemur propter regnum Dei. Quando honorem martyribus exhibemus, Christi amicos bonoramus. Quæritis quæ causa eos amicos Christi fecerit? Ipse Christus ostendit: ait enim, Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem. Diligunt inviccm qui histrioncs simul spectant, diligunt invicem qui simul se in popinis inebriant, diligunt invicemmala sibi conscientia sociati. Cum ergo dixisset Christus, Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, dcbuit distinguere dilectionem. Fecit utique: audite. Cum euim dixisset, Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem; mox addidit sicut ego dilexi vos. Sic diligite invicem, propter reguum Dci, propter vitam aLternam. Amate simul, sed me. Amaretis invicem, si simul diligerctis histrionem: magis diligite invicem, simul amando eum qui displicere I uon potest, Salvatorem.