Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 332
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 332.4
Unproofread scanNot analysed yet
Fornicatores nou esse intraturos in cælestem civitatem. Ipsa est civitas 1, quæ de cœlo descendit: tales simus, ut intremus in eam. Audistis euim qualcs intrent, quales non intrent. Nolite esse tales, quales non intraturos audistis; maxime fornicatores. Nam cum Scriptura commemorasset eos qui non intrabunt, lbi etiam nominavit homicidas: non expavistis. Nominavit fornicatores (Galat. vi, 19-21): audivi quia peclora tutudistis. Ego audivi, ego audivi, ego vidi: et quod I on vidi in cubilibus vestris, vidi in sonitu, vidi in I ectoribus vestris, quando tutudistis pectora vestra. Ejicite inde peccatum: nam pectora tundere, et h rc eadem facere, nihil est aliud quam peccata pavimentare (a). Fratres mei, filii mei, estote casti, amate castitatem, amplectimini castitatem, diligite munditiam: qnia Dcus auctor munditiæ in templo suo, quod estis vos, eam quærit; procul a templo expellit immundos. Sufficiant vobis uxores vestræ, quia sufflcere vos vultis uxoribus vestris. Non vis ab illa fiat aliquid præter tc: noli facere aliquid præter ipsam. Tu domninus es, illa ancilla: Deus fecit utrumque. Sara, inquit Scriptura, obscquebatur Abrahæ, dominum eum vocans (I Petr. III, G). Verum est; istis tabulis subscripsit episcopus: ancillæ vestræ suntuxores vestræ, domini estis uxorum vestrarum. Sed quando venitur ad illud negotium, quo sexus discernitur, et sexus sibi uterque miscetur; U. ror non habet potestatem corporis aui, sed vir. Gaudebas, erigebas te, jactabas te. Benc dixit Apostolus, optime dixit Yas electionis: Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir. Quia ego sum dominus. Laudasti: audi quod scquitur, audi quod non vis, rogo ut vclis. Quid cst hoc? Audi: Similiter et vir; dominus illc; similiter et vir non habet potestatem corporis aui, sed mulier (I Cor. vn, 4). IIoc libenter audi. Vitium tibi tollitur, non dominium: adulteria tua prohibentur, non feminæ subriguntur 1. Tu vir es, ostende: vir enim a virtute, vel virtus a viro. Habes ergo virtulcm? Vince libidincm. Mulieris, inquit, caput vir (Id. XI, 5). Si caput es, duc, et sequatur: sed vide quo diuas. Caput es, duc quo sequatur: sed noli ire quo non vis ut sequatur. Ne in pr; rcipitium ruas, vide ut recto tramite gradiaris. Sic vos paralc intrare ad illam novam nuptam, ad mam pulchram, ornatam viro suo, non monilibus, sed virtutibus. Si enim vasti, et sancti, et boni intra vel'His, membra ipsius novae nuptæ, beatæ et gloriosæ cœlestis Jerusalem, et vos eritis.