Latin
333.7.1 to 333.7.40
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 333.7.1-40
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Martyribus data securitas. Patientia a Deo data quomodo nostra est. Panis noster, Christus. Dominus noster Jesus Christus testibus, id est martyribus suis pro humana fragilitate sollicitis, ne forte eum confitendo atque moriendo perirent, magnam securitatem dedit, dicens, Capillus de capite restro non pcribit (Luc. XXI, 18). Times ergo IIC percas, cujus cap llus non peribit? Si sic custodiuntur superflua tua, in quanta tutela est anima tua? Non perit capillus, qui cum tondetur, non sentis; et perit anima, per quam sentis? Sane mulia dura eus passuros esse pradixit, ut prædicendo facerct paratiores, dicerentque illi, Paratum cor meum (Psal. LVI, 8j. Quid est, paratum cor meum, nisi, Parata vo lunlas mea? Paratam ergo habent martyres voluntatem in martyrio: sed præparatur voluntas a Domino (Prov. VIII. 35, sec. LXX). I lis autem inlis duris atque asperis futuris commemoratis adjecit, In vestra patientia possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 18, 19). 1n vestra, inquit, patientia. Non enim esset patientia tua, si non ibi esset et voluntas tua. In restra patientia: sed unde nostra? Nostrum est quod a nobis habetur, nostrum cst et quod nobis donatur. Nam si non sit nostrum, non donatur. Quomodo enim aliquid donas, nisi ut ejus sit cui donas? Aperta est illa confessio: Nonne Deo subjicietur anima mea? Ab ipso est enim patientia mea (Psal. mXl, G). Dicit nobis ipse, Investra patientia. Dicamus illi ct nos, Ab ipso ess patientia mea. Tuum fccit donando, noli esse ingratus tibi assignando. Nonne in oratione dominica dicimus ct nostrum esse quod a Deo est? Quotidie dicimus, Panem nostrum quotidianum. Jam dixisti, nostrum; et dicis, da nebis (Matth. VI, 11). Ecce nostrum, ecce da nobis. Illo dante fit nostrum. Si illo dante fit nostrum, nobis superbientibus fit alienum.