Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 337
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 337.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —2. Ædificutio in labore, dedicatio in lætitia. Itaque sicut boc ædificium visibile factum est uobis corporaliter congregaudis; iLi iliud ædificium, quod nos ipsi sumus, Deo spiritualiter habitaturo construitur. Templum enim Dei sanctum est, inquit Apostolus, quod estis no: . Sicut hoc terrenis molibus construimus, sic illud bene compositis moribus eri. gamus. Hoc euim nunc visitantibus nobis, illud in fine sæculi Domino venicnte dedicabitur, quando corruptibile hocnostrum induet incorruptionem, et mortale hoc nostrum induet immortalitatem (I Cor. xv, 53 ):quia corpus humilitatis nostræ conformabit corpori gloriæ suae (Philipp. III, 21). Videte enim quid dicat in Psalmo dedicationis: Convertisti luctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum menm et accinxisti me lætitia: ut cantet tibi gloria mea, et non compungar (Psal. XXIX, 12,13). Cum euim ædificamur, gemit ei humilitas nostra; cum autem dedicabimur, cantabit, ei gloria nostra *quia in ædificatione Labor est, in dedicatione laetitia. Dum caeduntur de montibus lapides, et ligna de silvis, dum formantur, dolantur, coaptantur; labor et cura est: cum autem perfecti ædificii dedicatio celebratur,gaudium et sccuritas laboribus curisque succedunt. Sic etiam aedilicatio spiritualis, cujus habitator Deus, non ad tempus, sed in æternum erit; dum ex infideli vita homines segregantur ad fidem, dum quidquid in eis non honum atque perversum cst, amputatur it cæditur, dum fiunt apte, pacificæ piæque juncturæ; quantae tentationes timontur, quantae tribulationes sustinentur? Cum vero advenerit dies dedicationis domus aeternas. cum dicetur nobis, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi (Matth. xxv. 34 ); quae illa cxsultatio, quæ securitas erit? Cantabit claritas, nec compungetur infirmitas. Cum ostendet se ipsum nobis qui nos dilexit, et tradidit se ipsum pro nobis; et qui apparuit hom inibus qnod est factus in malrc, apparebit eis Deus factor quod erat in Patre: cum ingredietur perfectam ii ornatam, unitate stabilitam, immortalitate vestitam æternus ipse habitator domum suam; implebit omnia, fulgebit in omnibus, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28 ).