Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 337
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 337.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —3. Desiderium habitandi in dotno Dei. Domus Dei sunltipsi ejus hubitatores. Hanc unam visionem petivit a Domino quidam; et ipse quidam, si volumus, nos sumus. Hujus desiderio laboravit in gemitu suo, binc lavit per singulas noctes lectum suum, ct in lacrymis stratum snum rigavit (Psal. V! ,7 ). Propter hanc enim fuerunt ei lacrymæ suæ panis die ac nocte, dum diceretur ei per singulos dies, Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 4 )? Ipse quippe ait: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitænice, ut contempler delectationem Domini, et protegar templum ejus (Psal. xxvi, 4 ). Suis ipsc habitator, ipsi habitatio. Qui enim habitant in domo Dei, ipsi sunt etiam domus Dei: quæ contemplatur delectationem ejus, et protegitur templum ejus, et absconditur in abscondito vultus ejus. Hanc spem tenemus, rem nondum videmus. Si autem quod noR videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 25 ),et per paticntiam ædificamur.