Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 337
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 337.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. —4. Fundamentum nostrum sursum, nom deorsum. Eia ergo, fratres, si resurrexistis cum Cha isto, quæ sursum sunt querite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram (Coloss. III, i et 2). Idco enim et Christus fundamentum nostrum ibi positus est, ut sur- Mun versus ædificemur. Sicut enim terrenis molibus construendis, quarum gravia corpora non utique nisi ad hina dcvergunt, in iino ponitur fundamentum: sic nobis e contrario sursum est positus lapis ille fundamentalis, ut sursum nos rapiat eliam pondere charitatis. Alacriter ergo cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Deus eniM est qui operatur in vobis velle et operari pro bona voluntate I. Omnia facite sine murmuratione (Philipp. II, 12-14 ). Et tanquam lapides viii coædificamini in templum Dei (I Petr. II, 5,): ct tanquam ligna imputribilia de vobisipsis facite domum Dei. Conquadramini, colamini, in laboribus, in necessitatibus, in vigiliis, in ncgotiis, ad omne opus bonum paramini: ut in æterna vita velut compage societatis Angelorum requiescere mereamini.