Latin
Classis Iii. De Sanctis, in Natali Cypriani martyris, IV
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 4-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV- —4. Ex forensi oratore factus prædicator Christi. illi laus, illi gloria, qui animam servi sui per fidem justificando cruit ab impiis, ot fecit frameam suam, hoc est gladium bis acutum, ut per illam linguam stultitia Gentium nudata feriretur, per quam prius tecta atque velata pulchra prudentibus videbatur; atque ut eloquii tam nobilis instrumenium, quo ruinosis doctrinis daemoniorum indigna ornamenta fiebant, in aedificationem converteretur Ecclesiæ, qua crescente illa labereiHur; et ut tantæ vocis tuba, quae forensium mendaciorum certamina solebat acuere, ad prosternendum pretiosis sanctorum mortibus diabolum Christo militantes et in ipso gloriantes devotos martyres excitaret. Inter quos et ipse Cyprianus, cujus pio et sancto, non jam fabulosos fumos emoveme, sed dominica luce radiante accendehantur eloquio, moriendo vixit, Judicatus judicem superavit. adversarium percussus vicit, mortemque occisus occidit. Qui cnim in ludo perversitatis humanae et suam et aliorum linguas docuerat loqui menda. cium, ut quod ab adversario objiceretur, astuta fallacia negaretur, jam in alia schola didicerat confitendo devitare adversarium. Ubi enim Christi nomen inimicus convertit in crimen, ibi supplicium Christus convertit in laudem.