Latin
Classis Iii. De Sanctis, in Natali Cypriani martyris, IV
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. —5. Victoria martyrum de dæmoniis quam nunc evidens. Et si adhuc quisquam quærit forte quis vicerit, ut omittam regnum coeleste sanctorum, quod infideles credere nolunt, quia videre non possunt; nunc in ista terra, in ista vita, in domibus, in agris, in civitatibus,in orbe terrarum, ecce sunt ferventes laudationes martyrum: ubi sunt furentes accusationes impiorum? Ecce quemadmodum honorantur memoriæ peremptorum; nunc ilii ostendant idola daemoniorum. Quid eisjudicando facturi sunt, qui eorum templa moriendo everterunt? Quomodo eorum superbas fallacias resurgentium militum suorum splendore damnabit, qui eorum fumantes aras morientium sanguine exstinxit?