Latin
Classis Iii. De Sanctis, pro solemnitate Conversionis ejusdem, u
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 7
Unproofread scanNot analysed yet
De Christo crucifixo non erubescendum. Minimus ergo iste quid dicit? Quod audivimus hodie: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x, 10). Multi credunt corde, et erubcscunt confitei ore. Sciatis, fratres, prope jam neminem esse Paganorum, qui noM apud se ipsum miretur, Et sentiat impleri prophetias de Christo exaltatu super cœlos; quia vident super omnem terram gloriam ejus. Sed cum se invicem timent, sibimet invicem crubescunt, faciunt a se longe salutent: qu a ore confessio fit ad salutem. Quid prodest corde credidissc ad justitiam, si os dubitat proferre quod corde conceptum est? Intus fidem Deus videt: sed parum est. Ne confitearis humilem, times superbos; etei præponis superbos, qui pro ledisplicuitsuperbis. Humilem times confiteri Filium Dei. Magnum Verbum Dei, virtutem Dei, sapientiam Dei non erubescis confiteri: nalum, crucifixum, mortuum erubescis confiteri. Allus, excelsus et æqualis Patri, per quem facta sunt omnia,. per quem ructus es et tu, factus est quod tu; factus est propter te homo, propter te natus, propter te mortuus. iEgrotc, quomodo sanaberis, qui de medicamento tuo erubescis? Elige tempus. Nunc est tempus: postea contemptus ille veniet admirandus, judicatus ille veniet judicaturus, occisus ille veniet excitaturus, exhonoratus ille veniet honoraturus. Modo, et postea: modo in fide res est, postea in manifestatione erit. Elige boc tempore quam partem tenens in futuro. De Christi nomine erubescis? Ex eo quod erubescis modo hominibus, habes erubescere, cum venerit in gloria sua redditurus quod promisit bonis, quod minatus est malis. Ubi eris tu? Quid facies, si te attendat ille excelsus, et dicat libi, Erubuisti de humilitate mea, non eris in claritate mea? Discedat ergo mala verecundia; accedat salubris impudentia, si impudentia dicenda est: sed tamen, fratres, extorsi mibi ut hoc dicerem, nec prorsus timerem.