Latin
Classis Iii. De Sanctis, pro solemnitate Conversionis ejusdem, u
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 8
Unproofread scanNot analysed yet
De Christi morte cur non erubescendum. Christus suscepit duo mala nostra, ut dant duo bona sua. Nolo enim crubescamus de Christi nomine. Inculcetur nohis quod credimus in crucifixum, in occisum. Plane in occisum; sed de quo nisi sanguis manaret, chirographum peccatorum nostrorum adhuc maneret. Prorsus in occisum credidi: sed hoc in illo occisum est quod sumpsit de me, non unde fecit me. Prorsus iti occisum credo, sed in quem occisum? Qui venit aliquis, et accepti aliquid. Quis venit? Qui cnm in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo. Ecce quis venit: quid accepit? Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus (Philipp. II, 6, 7). Ille factor factus, ille creator creatas. Sed in quo factus et creatns? In forma servi, accipiendo formam servi, non amittendo tunnam Dei. In bac ergo forma serv i, in eo quod a nobis pro nobis accepit, et natus ast, et passus est, i i resurrexit, et ascendit in cœlum. Quatuor res dixi. Natus est, mortuus est, resurrexit, et ascendit in cœlum. Duo prima, duo novissima: duo prima, natus est, mortuus est; duo novissima, resurrexit, ascendit in coelum. In duobus primis conditionem tuam tibi ostendit: in duobus novissimis mercedis exemplum praebuit. Nasci et mori noveras: pleno est his duobus regio mortaliam. Quid hic abundat inomni carne, nisi nasci et mori? Hoc homo cum pecore habet: hanc ergo vitam cum pecoribus communem ducimus. Nati sumus, morituri sunius. Istud nondum noveras, resurgere, et in cœlum ascendere. Duo noveras, duo non noveras: suscepit quod noveras, ostendit quod non noveras: patcre quod suscepit, spera quod ostendit.