Latin
De amore Dei et amore secuti (b)
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 1
Unproofread scanNot analysed yet
Pugna inter amorem Dei et amorem saeculi. Amo. res duo in hac vita secum in omni tentatione luctan- •tur, amor sæculi, et amor Dei; et horum duorum qui vicerit, illuc amantem tanquam pondere trahit. Non cnim pennis aut pedibus, sed affectibus venimus ad Deum. Et rursum non corporeis nodis et vinculis, sed contrariis affectibus terræ inhæremus. Venit Christus mutare amorem, et de terreno facere vitæ cœleslis amatorem: homo propter nos factus, qui nos homines fecit; ct assumens hominem Deus, ut homines faceret deos. Iiic propositus nobis agon, hæc lucta cum carnc, hxc lucta cum diabolo, hæc lucta cum sæculo. Sed fidamus, quoniain illc qui hoc certamcn indixit, non sinc adjutono suo spectat, nec de viribus nostris ut præsumamus hortatur. Qui enim de viribus suis præsumit, utique quia homo esi, de viribus præsumit hominis: et maledictus omnis qui spem suant ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Ilujus pii et sancti amoris flamma ardentes martyres, fenum quidem carnis robore mentis arserunt; ipsi autem integri in spiritu ad cum, quo accensi sunt, pervenerunt. Præstabitur tamcn ipsa contemnenti carni honor debituS in resurrectione mortuorum. Idco enim seminata est in contumclia, ut rcsurgat in gloria.