Latin
De amore Dei et amore secuti (b)
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 2
Unproofread scanNot analysed yet
Amandus Deus super parentes. Hoc amore accensis, vel potius ut accendatur hoc dicit: Qui amat patrem aut matrem super me, non est me dignus: ct qui non tulerit crucem suam et secutus fuerit met non eat medignus (Matth. x, 57 et 58). Amorem parenturn, uxoris, filiorum, non abstulit, sed ordinavit: non dixit, Qui amat; sed, qui amat super me. IIoc est quod Ecclesia loquitur in Canticis canticorum: Ordinavit in me charitatem (Cant. II, 4). Ama patrem, sed noli super Dominum: ama genitorem, sed noli super Ctcalorem. Paler genuit, sed non ipse formavit: nam quis, aut qualis sibi nasciturus esset, cum seminaret, ignoravit. Pater nutrivit, sed non de suo pater pancm esuricnti instituit. Postremo quidquid tibi pater reservat in terra, decedit ut succedas, vitæ tuae locum faciet morte sua. Pater autem Deus quod tibi servat, secum servat; ut hæreditatem cum ipso possideaspatre, nec cum decessorem quasi successor exspectes. sed inhaurcassempermansuro, semper inillomansurus. Ama ergo patrem, sed noli super Deum tuum. Ama matrem tuam, sed noli super Ecclesiam, quæ tegenuitad vitam alternam. Denique ex ipsorum parentum amore perpendc quantum diligere dcbeas Deum et Ecclesiam. Si enim tantum diligendi sunt qui genuerunt moriturum, quanta charitatc diligendi sunt qui genueruntad æternitatem venturum,in æternitatem mansurum? Ama uxorem, ama filios secundum Dcum, ut consulas cis ad Deum colendum tecum: cui junctus cum fueris, separationem nullam timebis. Ideo non debes illos plus Deo diligere, quos omnino male diligis, si neglexeris tecum ad Deum ducere. Veniet fortasse hora martyrii. Tu vis confiteri Christum. Confessus excipies fortasse temporis poenam, excipies temporalem mortem. Pater, aut uxor, aut filius blandiuntur ne moriaris, et blandiendo efficiuut ut moriaris. Si non efficiant, illic tibi veniet in mentem, Qui amat patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios super me, noa eat me dignus.