Latin
243.2.59 to 243.2.81
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 243.2.59-81
Unproofread scanNot analysed yet
Non est magnum meritum, si non prævaleat falsum testimonium adversus innocentem. Magnum meritum esset, si adversus Dominum non prævaluisset. Ipse autem Dominus noster Jesus Christus per linguas falsorum tesLium cst cracifixus. Sed ipsi quidem falsi testes ad horam prævaluerunt, resurrecturo quid nocuerunt? Exemplo ilaque suo Dominus Deus noster in carne sua, in infirmitate sua, ct in forma servi, quam suscepil ad liberandum servum, ad quxrendum fugilivum, ad redimendum captivum, solvendum vinctum, faciendum de servo fratrem; ad hoc veniens in forma servi demonstravit servo exemplum, ne falsos testes perhorrescat; et cum creduntur, non limcal. Possunt enim facere malam famam; sed non possunt interficere cunscientiam puram. Liberati sunt tres viri de camino ignis ardentis, adfuit Deus corum, dcambulaverunt inter ignes innoxios, circum ardentes et non urentes, et in ipsa deambulatione laudes dixerunt Deo, et illæsi sicut missi fucrant, cvaserunt; adfuit ergo Deus eorum (Dan. m): numquid defuit Deus Machabæorum (II Machab. VII )? Illi evaserunt, illi mox arserunt: utrique tentati, hi carne consumpti, bi carne illæsi; sed utrique coronati. Ut evaderent flammas Ires viri, Nabuchodonosor prcestitum est, ut crederet ia Deum eorum. Nam qui eos potuit in manifesto lihcrare, potuit et in occulto coronare. Sed si illos In occulto coronasset, regem, qui sævierat, non liberasset. Salus corporis illorum, salus animæ facta est illius. Illi Dcum laudando cvascrunt, sed præsentes ignes: ille in Deum credendo evasit, sed aeternas gehennas. Plus ergo illi, quam illis, præstitum est. Antiochus autem non erat dignus cui talia praestarentur, a quo Machabæi torquebantur: ideo illis igne tormentisque consumptis, cxsultavit: sed qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XVIII, 14).